Startseite zum Kontaktformular Telefon Anfahrt zum Menü

Roma aeterna

-G.Grimma H. Kneisulo directoribus nobis (ea sunt: Wilcensus Angelus Durus et Erica Vestificina Pellicularum, vulgo Wilken Engelhart et Erika Riemenschneider) contigit, ut nonnullos dies una cum septendecim discipulis Romae degere possemus. De qua re valde gavisi sumus. Nam urbs Roma semper est visu et visitatu dignissima.

Nonnulla autem de hac commoratione referre atque narrare volo, quamvis certe multi lectores Romae iam fuerint et quamvis ibidem tot res innumerabiles, quae sunt maximi momenti, conspiciantur, ut vix omnia inter breve tempus aspici possint.

I.
A.d. XVI Kalendas Octobres circiter horam nonam ex statione Mannheiminiensi ferriviae profecti sumus gaudenter Romam petituri. Multis horis post salvi et incolumes in Romam appulimus. Deinde nonnullis obstaculis superatis ad deversorium nos contulimus, quod post stationem ferriviae, cui nomen est Termini, situm erat.

Sarcinis depositis de hora tertia autocineto omnes ad aream Venetianam vecti sumus. In animo nobis erat primo Capitolium, Carcerem Mamertinum, Forum Romanum, montem Palatinum, Circum Maximum, deinde Amphitheatrum Flavium, quod potius notum est sub nomine Colossei, tempore mediaevali sic dictum, quod iuxta idem constituta erat statua colossica imperatoris Neronis, invisere.
Reverti sumus autocineto tunc paulatim ad deversorium, quia tot rebus aspectis et tot gressibus factis pausa quaedam discipulis fatigatis erat necessaria. In vehendo autem iterum animadverti – id quod ian antea percepi et proximis quoque diebus saepius cogitavi – Romanos mirandum modum currus gubernandi habere, cui nos plus septentrionales non ita assuefacta sumus. Primo enim aspectu videtur esse res chaotica atque imperspicua. Sed nequaquam ita est. Nam Romae vigent aliae regulae, quae primo intellegendae sunt. Omnes enim, quamquam celeriter vehantur atque ubique se inserant, ita vehuntur, ut alios respiciant neque in ius, quod videtur esse, insistant. Vespere post brevem ambulationem in caupona quadam iucunda cenam sapidissimam sumpsimus. Inter cenam vero vivida colloquia habuimus de mirabilibus urbis Romae. Postea contentissimi, sed fatigati ad deversorium nostrum nos recepimus cibitum ituri.
-
-II.
Somno nocturno bene recreati postero die satis mature deversorium reliquimus, cum nobis programma satis amplum propositum esset. Vecti sumus enim iterum ad aream Venetianam. Foris imperatoriis visitatis non solum ecclesiam S. Clementis cum delubro Mithrae, sed etiam ecclesiam SS. Quattuor Coranatorum cum capella Silvestris
visitavimus
-Inde pervenimus ad aream Sancti Iohannis (Piazza di S. Giovanni in Laterano), in qua constitutus est obeliscus, qui est maximus et vetustissimus in urbe Roma. Aliquando idem stetit Thebis ante templum Ammonis et saeculo quinto decimo a.Chr. n. dicitur esse confectus.Illum obeliscum Constantius II Romam transportandum curavit et in Circo Maximo constituit.Obelisco aspecto ipsam Ecclesioam Sancti Iohannis ingressi sumus. Etiam haec ecclesia ab Constantino Magno condita est. Quae ab initio magni momenti erat, quia erat et adhuc est ecclesia cathedralis episcopi Romani. Itaque in frontispicio principali inscriptio legitur haec: “Mater et caput omnium ecclesiarum urbis et orbis.”
-Contra ecclesiam Sancti Iohannis sita est ecclesia Scalarum Sanctarum (S. Salvatore della Scala Santa). Ibidem inveniuntur “Scalae Sanctae”, id est scalae, quae secundum traditionem olim in palatio Pontii Pilati erant et quas Christus ascenderat, cum ad Pilatum duceretur. In fine scalarum sita est capella, supra qua leguntur haec: “Non est in toto sanctior orbe locus”.

Meridie eius diei Thermis Caracallae visitatis transversavimus illam aream, quae intiquitius erat Forum Boarium. Ibi situm est templum quoddam rotundum, quod prioribus temporibus appellabatur templum Vestae, et templum Fortunae Virilis, quod nomen arechaeologi nunc dicunt non convenire. Deo Portuno dedicatum esse contendunt. Post brevem ambulationem pervenimus ad insulam Tiberinam, in qua iam antiquitus templum Aexulapii situm erat et in qua hodiernibus quoque temporibus nosocomium est.
His omnibus rebus aspectis, conspicatis, perceptis tempus erat prandendi.
Vespere ducibus magistris discipuli infatigabiles ambulabant per latiorem viam vehicularium peregrinatorum voluptariorum: Fontana Trivii, Scalae Hispanicae, ad Pantheum usque ad Aream Agonalem imperatoris Domitiani(Piazza Navona). Ibidem autem vivacitate vitae Romanae semper frui potes. Nam multi homines, imprimis iuvenes, indigenae et extranei hoc in locis versantur, circumsedent, colloquuntur, modos musicos audiunt.
-III.
Papam Benedictum XVI. visitabimus!
Vecti ergo sumus ad Vaticanam ecclesiam Sancti Petri. In area Patriana, quam Iohannes Laurentius Bernini Alexandro VII papa iubente inter annos 1656 et 1667 composuit, messam sanctam unacum Papa Sancto Benedicto laeto animo celebravimus.
Messa Sancta finita ecclesiam intravimus. Ad interiorem autem partem quinque portae ducunt, quarum ultima porta a dextris est Porta Sancta, quae solum annis sanctis, id est vicesimo quinto quoque anno, apperitur.
Interior autem pars ecclesiae Sancti Petri refertissima est artificiis, ex quibus notissima sunt:
Meridie discipulis occasio tholum, quem Michael Angelus composuit, ascendendi aut capellam Sistinam videndi data est. Plerique discipulorum in tholum ascendere voluerunt. Tholo laternaque multo labore ascenso discipulis praebebatur mirificus conspectus in omnes directiones urbis.
-IV.
Heus, hodie Ostiam antiquuam adire voluimus!
Ferrivia subterranea provecti sumus in regionem extraurbanam. Itinere media in via interrupto ecclesiam Sancti Pauli extra muros sitam petivimus. Extramuralis ecclesia Sancti Pauli est una ex septem Romae ecclesiis principalibus peregrinatoriisque atque una ex quinque basilicis maioribus. Hic anno 67 p.Chr.n. Sanctus Paulus decapitatus est.
In parietibus inter arcus columnarum et fenestras posita invenitur series rotundarum imagnium, quibus facies omnium paparum exhibentur.
-His aliisque rebus aspectis iter in Ostiam antiquam renovavimus.
Oppidum, quod Ostia appellatur, nomen accepit ex loco, ubi situm erat, id est ibi, ubi Tiberis flumen in mare influxit. Dicitur Ostia condita esse tempore Anci Marcii regis, id est saeculo setpimo a.Chr.n, sed secundum archaeologicas effosiones scientificas Romani Ostiam saeculo quarto a. Chr.n. condiderunt.
Postquam ferrivia Ostiam advenimus, multa aedifici et privata et publica conspiciuntur, velut curia, capitolium, templum Romae et Augusti, multa horrea et tabernae.
Tres horas post ad theatrum pervenimus, ubi omnes discipuli pacto tempore convenirent. Theatrum tempore imperatoris Augusti exstructum est atque tempore Setpimii Severi Caracallaeque ampliabatur. Tunc circiter duo milia setingenti spectatores intrare potuerunt. Nos vero intravimus theatrum et usque ad ultimas sedes ascendimus. Inde bonus conspectus non solum ad scaenam atque alia interiora theatri praebetur, sed etiam ad aream iuxtapositam, quae dicitur area societatum nagatorium. Item discipulis occasio ad imagines photographicas faciendas data est.
-Sed nunc area effossionum nobis relinqenda erat, propterea quod coemeterium acattolicum, locum amoenum prope pyramidem Cestii sitam. Non solum John Keats, poeta clarus Britannicus,cuius nomen “in aqua sripta sit”, sed etiam “Goethe filius patri antecedens” ibi sepulti sunt. Pauci passuum a sepulchro filii Goethe sepulcrum Augusti Kestner situm est. Qui erat Lotta natus – puella libro “De maeroribus adulescentis Wertheri” celebrata, cuius fama per omnes terras Germaniae iit.
-V.
Prima luce pedibus contulimus ad ecclesiam Sanctae Mariae Maiorem. Secundum traditionem Sancta Maria Liberio papae anno 352 p.Chr. n. apparuit et ei iusst, ut ibidem ecclesiam aedificarent, ubi proximo die nix caderet. Re vera illo die in colle Esquilino nix cecidertat atque area nive contecta exhibuit formam ichnographiae eclesiae.
In area ante frontispicium principale sita columna constituta est, quae originaliter in basilica Maxentii inveniebatur. In summitate huius columnae conspicitur statua Sanctae Mariae. In area adversa iuxta cappellam Sistinam partes incunabularum Christi tegentem invenitur obeliscus, qui tempore antiquo ante mausoleum Augusti situs erat.
Obeliscus hoc modo dicit: „Christi Dei / in aeternum viventis/ cunabula/laetissime colo,/qui mortui /sepucro Augusti/tristis/ serviebam“
Ecclesiis S. Praxedis et S. Pudentianae visitatis
-autocineto multis hominibus impleto ad Catacumbas profecti sumus et ad catacumbas S. Calixti pervenimus. In itinere sector zonarius impius frustra conatus est, magistro fortiter resistenti marsupium rapere. Furcifer fuga salutem suam petivit.
Per scalas Damasi in coemeterium subterraneum anxio animo descenderunt, ubi multa arcosolia, columbaria loculique a duce locis perito monstrantur.
Postquam e inferis egress sumus, alium locum multo miseriorem visitamus: Arcae ad viam Ardeatina sitae.
Ibi in mausoleo treceneti triginta quinque viri patriae amantes trucidati sunt. Anxiis animis Romam reverti sumus.
-
VI.
Hodie erat ultimus dies commorationis nostrae Romanae. Sarcinis paratis post ientaculum ferravia subterranea ad aream Populi vecti sumus ambulationem amoeniam incohaturi.Primo hortos Sallustianos ascendimus, ubi discipulis praebebatur mirificus conspexus in directionem Vaticanae ecclesiae Sancti Petri; inde leviter incedimus ad scalas Hispanicas. Ambulatione paulum intermisso Campum Martium petivimus, ubi non longe ab ripa Tiberis Ara pacis Augusti sita est.
Ara ipsa ornabatur multis sculputris elegantibus . Monstratur processio familiae imperatoriae, vel ( in latere orientaili) deae Telus atque Roma et (in latere occidentali) Aeneas et Mars exhibentur. Interpretatione omnium imaginum animadvertitur his sculpturis propagandam Augusteam exprimi.
Vespere, cum in patriam nobis fuisset revertendum, deversorium sarcinis onerati relinquimus stationem ferriviae, cui nomen erat Tiburtina,petituri. Bene et incolumes, sed fessi et defatigati in patriam reversi sumus.
Finis itineris!

PS: lectores docti mihi ignoscant, cum multa mirabilia a nobis conspecta aut nimis breviter commemoraverim aut silentio praeterierim.

Wilcensus Angelus Durus (Wilken Engelhart)



Quellen/Hilfsmittel:
  • Lexicon recentis latinitatis
  • (angelehnt an) Sigrides Albert, De commoratione Romana I-VI, Vox Latina
  • Diverse Reiseführer
  • Verschiedene Zeitungsartikel
  • Auf den Spuren des Romulus
 

Mit den Worten einer Teilnehmerin

Hic est Marcus, ibi est Titus.
Titus in Colosseo sedet et gaudet, nam Aemilia iam adest.
Marcus dolet, nam Cornelia cessat.
Iam Aemilia rogat: “Ubi est Cornelia?”
Et Titus: “Cornelia cessat.”
Subito Marcus vocat: “Ibi Cornelia est, ibi stat!”
Ridet et gaudet.

Vielleicht erinnern sich einige von euch noch an diese, die erste, Lektion im Lateinstandartwerk Cursus Novus compactus.
Uns jedenfalls kam sie wortgetreu wieder ins Gedächtnis als wir in Rom ankamen. Nie hätten wir es für möglich gehalten, aber alle hatten diesen Start in unsere Lateinkarriere noch im Kopf. Und wo passt sie besser hin, als hier zwischen Colosseum und Forum Romanum.
Doch, wer ist denn hier? 17 mit Latein und/oder Französisch vorbelastete SchülerInnen der Stufe 13 und ihre Lehrkräfte Hr. Engelhart und Fr. Riemenschneider.
Die meisten von uns warteten schon seit der 5. Klasse, in der Hr. Engelhart uns schon vorgeschwärmt hatte, von dieser Studienfahrt nach Rom. Und auch die warnenden Worte vor langen Wanderungen konnten unseren Enthusiasmus nicht trüben. Wir dachten wir wissen, was laufen heißt…zunächst. Als wir also Montags morgens um kurz nach 8 Uhr im schon betriebsamen Rom ankamen, wollten wir zwar eigentlich lieber erstmal unsere Koffer auspacken, aber da dies Hotelbedingt nicht möglich war, machten wir uns direkt auf den Weg um etwas von Rom zu sehen. Etwas? Nein, was wir nicht wussten war, dass wir ungefähr das was mancher in einer Woche besichtigt auch locker in einem Tag durchwandern werden würden. Aber da wir ja von einer mehr oder eigentlich eher weniger erholsamen Nacht kamen, machte uns das noch nicht wirklich was aus…zunächst. Vor allem da wir eine sofort lieb gewonnene Eigenschaft Roms kennen lernten: Trinkbrunnen. Denn in Rom gibt es in unregelmäßigen Abständen kleine Brunnen an denen man trinken oder auch seine Flasche wiederbefüllen kann. Sehr praktisch, da man für einen Tag jetzt nur noch eine Halbliterflasche, statt einer 1,5l Flasche einpacken musste.
Wir also rein ins Getümmel und der Strudel der Zeit zog uns abwärts. Zurück in die Zeit des Roms unserer Lateinbücher. Wir besichtigten Foren, Kirchen und Ruinen. Vor uns erstanden die Thermen des Caracalla wieder, das Forum reckte sich stolz in die Höhe. Wir bewunderten die Basilika, Gladiatoren kämpften vor uns um die Gunst des Volkes. Wir wandelten durch die Lustgärten des Palatin und beobachteten die frühen Christen bei ihrem Tagwerk in den Callixtus-Katakomben. Und immer wieder erblickte unser Auge das Monument von Victor Emanuell II., die Schreibmaschine(Gebiss von Rom). Michelangelo erschuf vor uns seine Werke und immer noch brachte uns die Met.Ro zu weiteren antiken Wunderwerken. Natürlich wohnten wir auch einer Audienz des Papstes auf dem Petersplatz bei und besuchten die Peterskirche. Einige Mutige erstiegen die Kuppel der Peterskirche und bewunderten die vatikanischen Gärten. Von der Schweizer Garde ging es weiter zur Engelsburg, zum Lateranpalast und immer weiter und weiter. Auch nach Ostia führte uns unser Weg, wo uns eine antike Taverne, sowie eine Toilette und ein Theater erhalten geblieben waren. Danach kamen noch die Cestius-Pyramide und der Protestantenfriedhof dran.
Aber nicht nur altes wurde wiederbelebt. Nein, auch Neues wurde geboren…auch eine Gottheit…

Die Geburt eines Gottes oder eine Studienfahrt nach Rom

Wer nach diesem, ich gebe es zu, sehr provokanten Titel denkt, dass dies wieder so ein „Ich-muss-meinen-schlechten-Artikel-wichtig-machen “-Titel ist, der irrt. Wir sind hier ja nicht bei der Bildzeitung. Ob der Artikel gut oder schlecht ist will ich nicht beurteilen, aber der Titel ist durchaus ernst gemeint. Denn ob ihrs glaubt oder nicht, diese Studienfahrt hat in unserer Sicht auf gewisse Menschen viel verändert.
Ich will hier jetzt nicht Seitenweise referieren, wo doch eh nur jeder wissen will, wen ich meine. Also sag ichs frei heraus. Es geht um unseren hochverehrten Hr. Engelhart.
Wer jetzt ungläubig schaut, der liegt gar nicht so falsch. So ging es uns auch im ersten Moment. Aber es ist so. Dieser „Mensch“ wird nicht müde, hat nie Hunger und muss nie aufs Klo. Während wir halb tot durch Rom hecheln, mit einer Hand schon die extra kohlenhydratreiche Spezialnahrung aufreißen und seit einer Stunde verzweifelt ein Klo suchen, läuft er und läuft und läuft. Der fleischgewordene VW Käfer. Jetzt denken natürlich einige, naja ein Ironman könnte das auch, aber nicht so hastig, ich bin noch nicht fertig. Denn was die Sache noch abrundet, sind die göttlichen Eingebungen: „Ach wenn wir schon hier sind, da gibt es noch […] Da wollte ich schon immer mal hin.“ Und natürlich weiß nur er, wie die Geschichte wirklich war. Ist ja klar, er war schließlich live dabei. Gut, mit Namen hat er es nicht so, aber wie auch?! In seinem unendlichen Leben kamen so viele und gingen wieder…
Und natürlich muss es so einem Gott gegen den Strich gehen an einem Ort zu sein, dessen Schirmherr die einzige Herrschaft verlangt. Deshalb hieß es: „Schaut euch die Kirche gut an. Ihr habt 5 Minuten.“ Ist klar, dass man sich bei den toleranteren Römern viel wohler fühlt.
Aber nicht nur das, auch die völlige Toleranz gegen die Ambrosia der Neuzeit, Bier, bestätigte uns in unseren Vermutungen.
Ebenso wie seine übermenschlichen Sinne, die den heimtückischen Dieb bemerkten, der ihm den Geldbeutel aus der Hose schlitzen wollte. Mit einem, in seiner Vollkommenheit nicht zu übertreffenden, Roundhouse Kick schlug er den geschockten Angreifer in die Flucht.
Und während wir Normalos nachts, wenn wieder die Alarmanlage losging stöhnend aus unserem Schlaf fuhren, schien ihn das nicht im Geringsten zu stören…unfair.
Aber Göttlichkeit kann auch Nachteile haben, vor allem in der normalen Welt. So konnte er uns leider nicht sagen wo man Briefmarken kaufen kann (die gibt’s nämlich nicht auf der Post), denn bei ihm erledigt das immer Merkur der Götterbote persönlich.
Normalerweise nimmt ihn auch Apoll ein Stück mit, während er sich hier mit den überfüllten (Römer schaffen es das doppelte an Fahrgästen in einen halb so großen Bus wie in Deutschland zu bekommen) Bussen, die in freier Taktung fahren, rumschlagen musste.
Auch wurde über die Jahre hin in Rom immer wieder umgebaut und dabei wurden vor allem die Eingänge verlegt.
Dafür hat er aber genügend Gottvertrauen um mit dem römischen Verkehr klar zu kommen. Denn Verkehrsregeln werden hier eher frei interpretiert.

Monika Becker
 

Das Programm im Detail

-1. Tag: Ankunft in Rom Tiburtina 8.09 – Kofferabgabe im Hotel Marysa –
Programmbeginn: Kapitol – Seufzertreppe – Carcer Mamertinum –
Forum Romanum – Palatin – Colloseum (von den munera zu den ludi)–
Römische Triumphbögen (Septimius Severus-, Titus,-Konstantinsbogen) –
Rückkehr zum Hotel.
Abends: Spaziergang Trevi-Brunnen – Pantheon – Piazza Navona

2. Tag: Kaiserforen mit Trajansmarkt – San Pietro in Vincoli (Moses des Michelangelo – San Clemente (frühchristliche Unterkirche, Mithräum –
Bedeutung des Mithras-Kultes) – Via die Querceti 2 mit den PPP und die Legende der angeblichen Päpstin Johanna) – SS Quattro Coronati mit
der Silvester-Kapelle (Konstantinische Schenkung) – S. Giovanni in Laterano und die Scala Sancta – Caracallathermen – Forum Boarium
(Portunus-Tempel als Bsp. für römische Tempelarchitektur – Basilika San Giorgo in Velabro mit dem Geldwechslerbogen als Bsp für die sog.
damnatio memoriae / Cloaca maxima / Bocca della verita) – Tiberinsel mit der Basilika San Bartolomeo (Glaubenszeugen des 20. Jhr: Eugen Bolz,
Bischof Sproll)

3. Tag: Il Gesu ( Vignolas typenbildende Gründungskirche der Jesuiten mit dem Grab des Hl. Ignatius von Loyola , Vorbild der Mannheimer Jesuitenkirche – Jesuiten und Gegenreform) – Teilnahme an der Papstmesse auf dem Petersplatz – Pons Aelius – Engelsburg – Besichtigung des Petersplatzes bzw. der Peterskirche – Kuppel / Vatikan. Museen mit Sixtinischer Kapelle fakultativ.

4. Tag: S. Maria Maggiore – S. Prassede mit Zenonkapelle ( Interpretation des Apsis-Mosaiks auf Basis der Johannes Apokalypse) – S. Pudentiana (Erste Darstellung der Evangelisten ; Deutung des Hieronymus) – Besuch der Gedenkstätte an den Ardeatinischen Höhlen - Catacombe di S. Callisto – S. Mari della Concezione Immaculata (Kapuzinergruft)

5. Tag: S. Paolo fuori le Mura – Ostia antiqua – Cestius-Pyramide – Protestantenfriedhof ( Keats , Schelley, Goethe filius + Legationsrat Kestner “Leiden des
Jungen Werthers!) – S. Maria della Vittoria (Berninis „Verzückung der Hl. Theresa von Avila“, Karmel, Mysthik)
Abends: Gemeinsamer Besuch des Trevi-Brunnens

6. Tag: Piazza del Populo (Porta del Populo/S. Maria del Populo) – Pincio mit Blick auf Rompanorama – Spaziergang zur Spanischen Treppe – Augustusmausoleum mit Ara pacis Augusti (Prinzipatsideologie) – Pantheon (und die Stoa) – S. Ignazio
(Scheinarchitektur)
18.00 Fahrt mit der Metro nach Tiburtina, 21.55 Abfahrt Rtg. München, 12.30 Ankunft in Mannheim Hauptbahnhof